monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III. > sectio 2 > sectio 46 > sectio 53 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 113 > 8 > sectio 168 > CAPUT XVIII. > 91 > sectio 48 > sectio 92 > 31 > sectio 22 > sectio 20 > CAPUT X.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , VIII. <<<     >>> XI.

CAPUT X.

1 Denique cum simulata eius placiditate se circumveniri arbitrarentur, Demetrium regem sibi auxilio futurum adversus Alexandrum in bellum excitaverunt.
2 Pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni adversum duos exercitus numero inferiore certandum foret.
3 Mille enim comitatus equitibus, et sex millibus peditum, quos mercede sibi associaverat, decem millia quoque Iudaeorum sibi conspirantium in bellum accersens iuxta urbem Sichimam occurrit hostibus, quibus tria millia equitum erant, et peditum quadraginta millia.
4 Tentatoque utrimque agmine, ubi neque Demetrius pecunia conductos desciscere a fide vidit, neque Alexander de Iudaeis aliquos quibus se Demetrius adiunxerat, deposuisse erga se odia cognovit, armis decernendum existimaverunt.
5 Superior bello Demetrius factus, plurimo tamen suorum sanguine.
6 Namque ab his qui e diverso mercede conducti venerant, egregie bellatum, ut ita usque ad mortem virtute ac fide decertaverint.
7 Destitutum itaque sese Alexander videns, caesis suorum catervis in montes concessit.
8 Sed praeter utriusque spem ad alterum eorum species victoriae pervenit, fructus alteri partus: quia et Demetrius nudatus est discessu Hebraeorum, qui eumdem ad societatem rogaverant, et Alexandro ex ipsis sex millia sese adiunxerant, more quodam humani ingenii astipulantibus ad misericordiam rebus adversis.
9 Cessit itaque Demetrius ei, quem bello vicerat: videns illum affluentibus paulatim Hebraeis iam pugnae idoneum, seseque cum paucis relictum.
10 Cuius victoria libertate assuetis damnationis metum movebat.
11 Redit Alexandro saevitia cum securitate, regnumque in suos, et usus belli reformatur.
12 Quaerenti ab his quidnam faciens, animos sibi plebis conciliaret, responsum est: si moreretur.
13 Vix enim fore cum mortuo, tam gravia perpessi, ut in gratiam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent.
14 Quibus excitatus, rebellandique assuetudine, multis necatis reliquos coegit in urbem, cui nomen Besemelel.
15 Cuius expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam saevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in media civitate crucifigeret.
16 Quorum in conspectu coniuges eorum filiosque iugulari praecepit.